monumenta.ch > Isidorus > 48
Isidorus, De Natura Rerum, XLVII. De monte Aetna. <<<    

CAPUT XLVIII. De partibus terrae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XLVIII. N. 1. Hoc caput in Editione Grialii praetermissum fuit per exscriptoris aut typographi negligentiam, ut ego quidem arbitror, et dixi in Isidorianis, cap. 76, num. 6. E Mss. et Editis selectiorem scripturam concinnavi. Bigneus, definiamus. . . interfusum. Inde autem ordinem exponamus. Omittit coeli post partibus, et siderum ante signa. Nonnulli habent abluit pro alluit. Sed alluit legit etiam Munckerus ad Hyginum, pag. 353, qui hoc caput cum capite 8 Astronom. Poetic. Hygini lib. I conferendum esse et emendandum ait. Verba Hygini sunt: Terra mundi . . . centrum obtinet sphaerae. Hanc mediam dividit axis in dimensione totius terrae. Oceanus autem regione (Al., e regione) circumductionis . . . in eum decidere existimantur. AREV.

]
Nunc terrae positionem definiemus, et mare quibus locis interfusum videatur, ordine exponemus. Terra, ut testatur Hyginus, mundi media regione collocata, omnibus partibus coeli aequali dissidens intervallo centrum obtinet. Oceanus autem regione circumductionis sphaerae profusus, prope totius orbis alluit fines. Itaque et siderum signa occidentia in eum cadere existimantur.
2 [

2. Bignaeus, disterminat os Nili fluvii, qui Canopicum. Hyginus, quod Canopicon. Mox Thanus, pro Tanais, et Eothis pro Maeotis. Sic alii errores passim apud Bigneum. AREV.

]
Regio autem terrae dividitur trifariam, e quibus una pars Europa, altera Asia, tertia Africa vocatur. Europam igitur ab Africa dividit mare ab extremis oceani finibus, et Herculi columnis. Asiam autem, et Libyam cum Aegypto disterminat ostium Nili fluvii, quod Canopicum appellatur. Asiam ab Europa Tanais dividit bifariam se coniiciens in paludem, quae Maeotis appellatur. Asia autem, ut ait beatissimus Augustinus, a meridie per orientem usque ad septentrionem pervenit. Europa vero a septentrione usque ad occidentem, atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem.
3 [

3. Mare Magnum. Ita appellat saepe Isidorus mare Mediterraneum. Vide Etymolog. lib. XIII, cap. 16, num. 1. Pro influit Editio recentior Matritensis, in addendis, pag. 51, interluit. Post aestimaverunt, alii addunt, CCC autem in longitudine, CC in latitudine, in historiis catholicis hoc dicetur. AREV.

]
Unde videntur orbem dimidium duae tenere, Europa, et Africa. Alium vero dimidium sola Asia. Sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur, quidquid aquarum terras influit, et hoc mare Magnum nobis facit. Totius autem terrae mensuram geometrae centum octoginta milium stadiorum aestimaverunt.